라틴어 문장 검색

Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: "Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장5)
DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum Insano factum est, quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Favorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obviam venisset atque ego cum Favorino essem, Quaeso, inquit, te, magister, dicas mili num erravi quod, cum vellem δηυμγορίασ Latine dicere, 'contiones' dixi?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 2:1)
"Quaeso ergo te, ne me tanto itinere vexatum frustra venisse patiaris."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:22)
ne, quaeso, mater, ne me lacrimis, id est tanto mortis omine, prosequaris, ad duri Martis certamina proficiscentem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 743)
quaeso, inquit, ne me e somno excitetis, et parumper audite cetera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 4:6)
quoniam iustas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso, cogita quid sit mihi faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:1)
nam epistula Leonidae quam ad me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 6:4)
Quaeso edepol, Bacchis, mihi quod es pollicita tute ut serves.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 242)
"illam - nil poscunt amplius umbrae, - illam, oro, cineri simul excisaeque parenti reddite, quaeso, duces, per ego haec primordia belli, cui peperi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권55)
Si in me exercituru's, quaeso in parietem ut primum domes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1175)
sed quaeso, pater, ne me, in stultitia si deliqui, deseras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9142)
miles, quaeso ut mihi dicas unde illum habeas anulum, quem parasitus hic te elusit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 298)
quaeso, enumquam hodie licebit mihi loqui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4177)
hunc ego institutum disciplina mea vicarium pro me rei publicae do dicoque vosque quaeso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic petenti meisque pro eo adiectis precibus mandetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 206:2)
sic adulescentum declamatiunculas pannis textilibus comparantes intellegebant eloquia iuvenum laboriosius brevia produci quam porrecta succidi, sed hinc quia istaec satis, quod subest, quaeso reminiscaris velle me tibi studii huiusce vicissitudinem reponderare, modo me actionibus iustis deus annuens et sospitem praestet et reducem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION