라틴어 문장 검색

His ergo refutatis dicimus cum Aristotele in II De causis proprietatum elementorum et planetarum, quod cum cadit aqua viri in matricem mulieris, decoquitur in ea decoctione forti et fit frustum carnis, et creatur in eo anima iussu Dei.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:9)
Ergo anima quae adhaeret illi invisibili bono Deo, atque immortali, et ipsa corporea haec fugit, et terrena, et mortalia derelinquit, fitque illius similis quod desiderat, in quo vivit et pascitur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:13)
Elementa concutit, mare sulcat, terram effodit, coelum votis fatigat, nec sereno grata nec nubilo, condemnat proventus annuos, fetusque terrarum arguit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:5)
Si quaeris thesauros, accipe invisibiles et occultos quos in coeli altissimis, non quos in terrarum venis requiras.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:14)
Confusio nos sumus, diversorum elementorum quadam commixtione compositi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:5)
quia Terra erat invisibilis, et incomposita (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:5)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
Propter scelus igitur hominum et ipsa elementa damnantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:19)
Delentur elementa, ut scribantur plerumque meliora.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:11)
Dicunt se legere divina elementa, sed non legunt (Deut.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:29)
Vim diluvii convenienter Scriptura expressit, dicens coelum et terram pariter esse commota, e quibus elementis constat istius mundi omne principium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:3)
Spiritus igitur divini virtute invisibili diluvium illud repressum esse non dubium est, coelesti operatione, non flatu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:7)
Est ergo virtus invisibilis Dei quae et specie istius arcus extendendi et remittendi moderatur pro divina voluntate, misericordia, potestate, quae neque omnia confundi nimia solutione, neque dirumpi nimia irruptione patiatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:3)
Pinnas autem ideo illi fabulosa vetustas aptavit, ut adesse velocitate volucri existimetur, et praetendere gubernaculum dedit, eique subdidit rotam, ut universitatem regere per elementa discurrens omnia non ignoretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 26:3)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION