라틴어 문장 검색

Similiter et ex omnimoda experientia, primum inventio causarum et axiomatum verorum elicienda est:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:10)
apis vero ratio media est, quae materiam ex floribus horti et agri elicit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:4)
Quemadmodum enim in civilibus ingenium cujusque, et occultus animi affectuumque sensus, melius elicitur, cum quis in perturbatione ponitur, quam alias:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:14)
summus autem gradus vix attingit ad gradum caloris radiorum solis in regionibus et temporibus maxime ferventibus, neque ita acris est quin tolerari possit a manu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:3)
26. Inveniuntur etiam ex illis quae ignita non sunt sed tantum ab igne calefacta, sicut aquae ferventes et aer conclusus in reverberatoriis, nonnulla quae superant calore multa ex flammis ipsis et ignitis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 166:1)
5. Per aquam ferventem atque aerem, atque etiam per metalla et alia solida calefacta, sed non usque ad ignitionem sive ruborem, rejice lucem et lumen.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 201:1)
Aqua autem fervens, propter facilem transitionem aquae in vaporem et aerem, non tam bene ostendit expansionem aquae in corpore suo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:5)
aqua fervens calida, absque lumine;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:7)
medicinae nonnullae purgativae eliciunt humores ex alto, et hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:4)
veluti quod in infusione rhabarbari eliciatur purgativa vis prius, astrictiva post;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:2)
Qui moritur inter prosequendum magnum aliquod desiderium ita se habet ut vulneratus, sanguine adhuc fervente, qui plagam vix sentit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:38)
Prior omnibus permittatur, posterior cum licentia aliquibus tantum hominibus, et in aliquibus reipublicae locis ubi mercatura fervet, concedatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:4)
Literae utiles sunt cum quis per literas itidem responsum elicere desiderat, vel ubi sua intersit exemplaria literarum quas scripsit producere et monstrare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:3)
Qui fortiter emungit elicit sanguinem, cumque torcular vini premitur fortius vinum prodit acerbum, acinum sapiens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:9)
Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION