라틴어 문장 검색

Ita etiam cogitent homines, multa in historia naturali experimenta falso credi et recipi posse, quae paulo post a causis et axiomatibus inventis facile expunguntur et rejiciuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:7)
Nos vero rerum evidentia freti, omnem commenti et imposturae conditionem rejicimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:3)
Quare cum dicimus (exempli gratia) in inquisitione formae caloris, Rejice tenuitatem, aut Tenuitas non est ex forma caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:5)
1. Per radios solis, rejice naturam elementarem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 197:1)
2. Per ignem communem, et maxime per ignes subterraneos (qui remotissimi sunt, et plurimum intercluduntur a radiis coelestibus), rejice naturam coelestem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 198:1)
3. Per calefactionem omnigenum corporum (hoc est, mineralium, vegetabilium, partium exteriorum animalium, aquae, olei, aeris, et reliquorum) ex approximatione sola ad ignem aut aliud corpus calidum, rejice omnem varietatem sive subtiliorem texturam corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 199:1)
4. Per ferrum et metalla ignita, quae calefaciunt alia corpora, nec tamen omnino pondere aut substantia minuuntur, rejice inditionem sive mixturam substantiae alterius calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 200:1)
5. Per aquam ferventem atque aerem, atque etiam per metalla et alia solida calefacta, sed non usque ad ignitionem sive ruborem, rejice lucem et lumen.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 201:1)
6. Per radios lunae et aliarum stellarum (excepto sole), rejice etiam lucem et lumen.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 202:1)
7. Per comparativam ferri igniti et flammae spiritus vini (ex quibus ferrum ignitum plus habet calidi et minus lucidi, flamma autem spiritus vini plus lucidi et minus calidi), rejice etiam lucem et lumen.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 203:1)
8. Per aurum et alia metalla ignita, quae densissimi sunt corporis secundum totum, rejice tenuitatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 204:1)
9. Per aerem, qui invenitur ut plurimum frigidus, et tamen manet tenuis, rejice etiam tenuitatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 205:1)
10. Per ferrum ignitum, quod non intumescit mole, sed manet intra eandem dimensionem visibilem, rejice motum localem aut expansivum secundum totum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 206:1)
11. Per dilatationem aeris in vitris calendariis et similibus, qui movetur localiter et expansive manifesto, neque tamen colligit manifestum augmentum caloris, rejice etiam motum localem aut expansivum secundum totum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 207:1)
12. Per facilem tepefactionem omnium corporum, absque aliqua destructione aut alteratione notabili, rejice naturam destructivam aut inditionem violentam alicujus naturae novae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 208:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION