라틴어 문장 검색

Nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus, merebat aes collaticium grave, et incedebat passim ac late, os circumferens vultuosum, omnibusque formidatum, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo (sicut ipse voluit), liberius versabatur, cubiculariis officiis praepositus, assidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens, futura pluribus luctuosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 7:1)
et hoc elogio perit homo disertus, ad potiora festinans, ut multi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 6:3)
Unde graves oboedientium casus, et exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post alia validioribus, usu laedendi reperiente longaevo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 6:1)
et ita erat effusior ad nocendum ut nullum aliquando damnatorum capitis eriperet morte, subscriptionis elogio leni, cum id etiam principes interdum fecere saevissimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 3:2)
In cuius locum cum duo per contentionem populi fuissent electi, Eugenius tamen archipresbyter tituli sanctae Sabinae vincente nobilium parte subrogatus atque ordinatus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:3)
Quo defuncto Gregorius presbyter tituli sancti Marci electus, sed non prius ordinatus est, quam legatus imperatoris Romam venit et electionem populi, qualis esset, examinavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 326:3)
Guntio episcopus Vangionensis obiit, et successit in locum eius Adhelhelmus iuvenis de titulo sancti Cyriaci martyris Christi.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 92:10)
Musca mouens lites formicam uoce fatigat, Se titulis ornat turpiter ipsa suis:
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:1)
Amplexatur aues ulnis uictoria letis, Pro titulo penam transfuga sumat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:6)
Pontianus ei multum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum falsum et imaginarium donauit, non nescius eam paulo ante, quam duceret, a quodam honestissimo iuuene, cui prius pacta fuerat, post satietatem derelictam.
(아풀레이우스, 변명 74:3)
elogium grauissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oraui;
(아풀레이우스, 변명 97:3)
libertatis titulo volens gloriari,
(ARCHIPOETA, IX41)
Nam si non ita est, quaeso vos, quid laesi, quid offendi benivolentiam vestram, ut me titulo epistulae vestrae inridendum potius quam honorandum esse putaretis, domini praedicabiles et dilectissimi fratres?
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 1:7)
Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 5:1)
Est qui Memoriales titulum fecerit, est qui Πραγματικα` et Πάρεργα et Διδασκαλικά, est item qui Historiae Naturalis, et Παντοδαπῆσ ̔Ιστορίασ, est praeterea qui Pratum, est itidem qui Πάγκαρπον, est qui Τόπων scripserit ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION