라틴어 문장 검색

Vir prudens erat et eloquens, sed ingenio asperio et impersio, regi acceptissimus sed nobilitati invisus, populo itidem odiosus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:2)
Dudleius bona familia ortus fuit, vir eloquens et qui negotia aspera bonis verbis condire poterat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:4)
Itaque nil mirum videri debet, si a divisionibus usitatis quandoque recedamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:3)
Quin etiam (ut quod res est eloquamur) fastum hominum et speciosa nil morati, multo plus et operae et praesidii in hac parte quam in illa altera ponimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:5)
Qui enim eloquitur quae scit effutiet etiam quae nescit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:10)
Et haut scio an in ipsius Boetii operibus corrigendis constantior esse studuerim Boetio ipso, cum variationem rerum illum amasse non solum easdem sententias eloquendi maxima varietas testetur, sed etiam quod promiscue scripsisse eum maxime et verisimile triangulus et triangulum, pyramidam et pyramidem, atomon latinis, κολουρον graecis litteris, similia.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:9)
Hoc, quicquid est, quo condita manent atque agitantur usitato cunctis uocabulo deum nomino.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:14)
" Ille unum elocutus, ut memoria tenerent milites ea, quae pridie sibi confirmassent, sequi sese iubet et praecurrit ante omnes.
(카이사르, 내란기, 2권 34:11)
Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장2)
haec interpretatio inutilis, vox enim tabes apud auctores latinos usitatissima;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).151)
Charisio enim si fides habenda est, haec forma usitatissima videtur;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).200)
Sed quoniam sic mores occalluere, non ut haec usitata, verum ut maxime laudabilia et honesta iudicarentur,nos quoque ne videamur tot seculorum seri castigatores, hunc etiam quaestum villaticum patrisfamilias demonstrabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 6:1)
quin ipse, compositus alias et velut eluctantium verborum, solutius promptiusque eloquebatur quotiens subveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장5)
nova in rem publicam merita non usitatis vocabulis honoranda:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장10)
Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quamquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION