라틴어 문장 검색

At si pus ex iis profluit, ante omnia elui mulso calido debent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장22)
Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장40)
Si vero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi vero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장45)
Carbunculus autem ibi natus primum aqua per oricularium clysterem ibi natus primum aqua per oricularium clysterem eluendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장88)
Ergo quotiens ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus umor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장10)
Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas venas et loca nervosa non transit, nihil melius quam qua venit id evellere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장7)
nam et propius petitur, et tutius evellitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장9)
Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua venit, evelli magis placuit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장24)
nam ampliato magis vulnere, aut harundo, si inest, evellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장25)
si ea maiora valentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic evellenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장27)
Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci vocant, quoniam auctorem Dioclen habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장30)
Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장37)
Ultimum est, ubi non evellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae vel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장46)
Tum digitis eam adprehendere oportet et evellere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장6)
Adustae gingivae melle inlinendae et mulso eluendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION