라틴어 문장 검색

Et licet a modestia emanare videantur, sunt tamen gloriolae captatrices.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:7)
Atqui certissimum est lumen quod ab alio proficiscitur per modum consilii illo siccius est et purius, quod a proprio emanat iudicio et intellectu, siquidem quod affectibus semper maceratur et tingitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:4)
Ita Q. Cicero omnis fama a domesticis emanat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:13)
Quid fles, quid lacrimis manas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:2)
ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quae carnosa descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장4)
Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreverit, sit qua emanet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장174)
ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:4)
Fere tamen fibulae latius uulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreuerit, sit qua emanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 37:4)
ex his cruor manat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:4)
ut si quid intus humoris concreverit, sit qua emanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 42:9)
frons hispida manat imbribus;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:109)
quidquid Socratico manavit ab ordine, quidquid docta Cleantheae sonuerunt atria turbae, inventum quodcumque tuo, Chrysippe, recessu, quidquid Democritus risit dixitque tacendo Pythagoras, uno se pectore cuncta vetustas condidit et maior collectis viribus exit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:44)
liquitur in roremque pedes et brachia manant nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:154)
scilicet in vulgus manant exempla regentum, utque ducum lituos, sic mores castra sequuntur.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:86)
"Fuerit tamen omnibus unum crimen et ad nostras manaverit usque secures:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:156)

SEARCH

MENU NAVIGATION