라틴어 문장 검색

At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo ementitus erat, clipeo quoque flumina septem argento partim, partim caelaverat auro, "adspice" ait, "Perseu, nostrae primordia gentis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 15:8)
nunc magnus habetur ille deus, cuius dedit experientia fures, necnon Thessalicae doctissimus ille magiae traditur extinctas sumptae moderamine virgae in lucem revocasse animas, Cocytia leti iura resignasse sursum revolantibus umbris, ast alias damnasse neci penitusque latenti inmersisse chao.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권45)
haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res, de qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 249:1)
sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 70:3)
Magia aut aliqua eiusmodi fallacia fieri dicitis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:7)
deinde, ne vana urbis esset, adiciendae multitudinis causa vetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum qui nunc saeptus escendentibus inter duos lucos est, asylum aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 90:1)
referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae stirpis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 258:1)
ob haec ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 675:1)
hi, quia publicum periculum erat a vi tempestatis in iis quae portarentur ad exercitus et ementiti erant falsa naufragia et ea ipsa quae vera renuntiaverant fraude ipsorum facta erant, non casu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 35:1)
in veteres quassasque naves paucis et parvi pretii rebus impositis, cum mersissent eas in alto exceptis in praeparatas scaphas nautis, multiplices fuisse merces ementiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 36:1)
M. Quin quae dixisti modo omnia ementitu's:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1376)
Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides, quem tibi epistulas dedisse aiebas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2300)

SEARCH

MENU NAVIGATION