라틴어 문장 검색

etenim Ceos accepimus ortum Caniculae diligenter quotannis solere servare coniecturamque capere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pestilens annus futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 187:3)
illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc quaestu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 13:3)
Salaminios autem (hos enim poteram coercere) adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere sed centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quotannis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 14:8)
in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas omnis nostras spes habemus non expulsi sed evocati ex patria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 2 6:4)
ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat quotannis hoc tempus consumere solebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 40 6:5)
'quod vult,' inquam, 'renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 3:1)
quae sic probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari necesse sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 3:3)
non hac, ut quisque Velina Publius emeruit, scabiosum tesserula far possidet, heu steriles veri, quibus una Quiritem vertigo facit, hic Dama est non tresis agaso, vappa lippus et in tenui farragine mendax;
(페르시우스, 풍자, satire 530)
Emerui libertatem, canus servio.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.7)
Unum est e dominis emeruisse satis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 815)
Et tamen emerui plus quam tu posse, ferendo Multa supercilio non patienda tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 134)
Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 82:4)
ille suos semper Venerem Martemque parentes dixit et emeruit vocis habere fidem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권48)
donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis tristia Leucadio sacra peracta modo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권391)
at vos admoniti nostris quoque casibus este, aequantem superos emeruisse virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 819)

SEARCH

MENU NAVIGATION