라틴어 문장 검색

quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:3)
Et ipsum quidem quod emittitur vel recipitur, spiritus nomen obtinuit.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:59)
Accedit et pro invicem oratio, quae in amici memoria tanto efficacius, quanto affectuosius ad Deum emittitur, profluentibus lacrimis, quas vel timor excutit, vel affectus elicit, vel dolor educit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:10)
Euocat ergo foras mentem Rationis inundans Eloquium sermoque modum decurrit in istum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 2:3)
Euocat exterius mentem, studioque uocatam Destinat, atque manus animo ducente gubernat, Supremasque manus apponit opusque sororum Perficit atque semel factum perfectius ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:2)
Ergo legitimo ne partus mentis ab ortu Deuiet et nullam ducat de matre querelam, Mens gignit, nutrit racio, quod parturit actus Fabricat in thalamo mentis mentale, priusquam Materiale foras opus euocet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:32)
Dum blandis precibus mentitur uerba precantis, Euocat occulte gladium, maturius ensem Nudat, et ingeminans ictus, ad uulnera ferrum Inuitat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:20)
Tunc Genius post vulgaris vestimenti depositionem sacerdotalis indumenti ornamentis celebrioribus infulatus, sub hac verborum imagine, praetaxatam excommunicationis seriem a penetralibus [0481C] mentis forinsecus evocavit, hoc locutionis praecedente curriculo:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:1)
Quapropter Walterus et omnis illius comitatus animo graviter motus armenta, boves et oves illorum, quae per [0392D] agros ad pabula herbarum emissae passim vagabantur, coeperunt vi rapere et abducere, quousque gravis seditio inter peregrinos, et Bulgaros, gregem suum excutientes, accrescere coepit et misceri armis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:12)
Quem sagitta illius emissa et clypeo excussa, trans jecur et pulmonem perforat, equumque morientis et labentis abduxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:6)
Per hunc siquidem pontem saepius Turci egrediebantur, et necessaria, vidente exercitu, cum suis erumpentes et remeantes inferebant, et populum Jesu Christi per regiones et montana dispersum ad quaerendum victum vel pabula equorum, eodem ponte emissi [0461C] frequenter, illius dispersione comperta, trucidabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:2)
et sic sanguinis rivo in terram defluente, spiritum vitae emisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:5)
columbae foederis nuntiae emittuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 17:3)
et sine mora columbas duas, aves gratas ac domitas, secum allatas eduxerunt a sinu suo, ac charta, ducis responsis promissisque fidelibus inscripta, caudis illarum filo innodata, e manibus suis has ad ferenda laeta nuntia emiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:5)
«Non dominus noster dux, ejusque fideles super emissis mirentur columbis, quas non pueriliter, non frustra, praemisimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION