라틴어 문장 검색

Rhodii Peraeam - regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis - repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 426:1)
profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque, omnia fuga et terrore complet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 124:1)
in Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 134:1)
ipse, cum iam id tempus anni appeteret quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 153:1)
idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis, quo frequenter commeent, eventurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 691:2)
Emporia vocant eam regionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 697:1)
is in Hispaniam profectus bello quod Emporiis orsus est citeriorem Hispaniam pacavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha4)
ex ea pecunia clipea inaurata in fastigio Iovis aedis posuerunt, porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram a porta Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 106:1)
is a Creusa - Thespiensium emporium est, in intimo sinu Corinthiaco retractum - Patras Achaiae petit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 258:1)
id haud magnum quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 233:2)
id aegre patientes Lacedaemonii, ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam aliove quo mitterent legatos, simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti vicum maritimum nomine Lan improviso occupaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 372:1)
Thebas Phthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis quaestuosum et frugiferum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 278:1)
in portu emporium brevi perfrequens factum omniaque hinc in castra supportabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 6:1)
apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras sum defessus quaeritando:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 13)
Mercurio autem in foro aut etiam, ut Isidi et Serapi, in emporio;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION