라틴어 문장 검색

uspiam in hac emptione nomen meum ascriptum est?
(아풀레이우스, 변명 99:14)
"nam praeter domesticis venationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus variis certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:39)
quae res circumstantium ab emptione mea utpote ferocissimi deterruit animos.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:6)
Accepto tali sermone cogitabam subito velut lymphaticus exsilire, ut me ferocitate cernens exasperatum emptionem desineret.
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:14)
Caesari non reddere censum vel tributum,
(ARCHIPOETA, IX14)
omnes erant Caesares, nemo censum dabat;
(ARCHIPOETA, IX46)
repetit ex debito census civitatum.
(ARCHIPOETA, IX68)
dum ab eis petitur ut a servis census.
(ARCHIPOETA, IX88)
consilio divinitus invento omnium uniuscuiusque anni censuum successum bifarie primitus ministros suos dividere aequali lance imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:8)
Secundam vero partem omnium divitiarum suarum, quae annualiter ad eum ex omni censu perveniebant et in fisco reputabantur, sicut iam paulo ante commemoravimus, plena voluntate Deo devovit, et in quatuor partibus aequis etiam curiose suos ministros illam dividere imperavit, ea condicione, ut prima pars illius divisionis pauperibus uniuscuiusque gentis, qui ad eum veniebant, discretissime erogaretur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:1)
Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et ' cur,' inquiunt, 'ita est, ut tu sis quam equus curatior?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:2)
absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit venire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 17:3)
si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:5)
TUBERO in Historiarum primo scripsit Servium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et iuniorum census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum iuniores supraque eum annum seniores appellasse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVIII 2:1)
̓Ακοινονόητοι, inquit, homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit empturum sese negare propter competitores emptionis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION