라틴어 문장 검색

non modo versura verum etiam venditione, si ita res coget, nos vindicabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 5:5)
atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu legationum aut minuendo aut remittendo decrevisse nil nisi quod principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 5:4)
prorsus enim ex istis emptionibus nullam desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 2:2)
migrationem et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilium probo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 8 2:8)
quod autem altera epistula purgas te non dissuasorem mihi emptionis Neapolitanae fuisse sed auctorem moderationis, urbane, neque ego aliter accepi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 3:1)
Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:3)
de bonorum venditione et de ista societate verbum esse facturum neminem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 2:6)
de bonorum emptione deque ea societate neminem esse qui verbum facere auderet hoc tempore'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 1:12)
aliter causam agi atque ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter attendere, populo rem indignam videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 1:8)
impedimento est quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:1)
opinor enim esse in lege quam ad diem proscriptiones venditionesque fiant, nimirum Kalendas Iunias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 2:1)
facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis rebus quas L. Sulla gessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 2:1)
ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:2)
Nam mala emptio semper ingrata, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 2:3)
quo modo emptio nova Placent agri, postquam tui facti sunt?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 15 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION