라틴어 문장 검색

Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes enervavit longa felicitas, et ad levissimarum iniuriarum motus conlabantur;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 9:1)
Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia effervescentem, tamen illum efficacissimum mitigandae ferociae tempus enervat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 42:3)
Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti.
(세네카, De Providentia, book 1 45:1)
An vero famae credat nisi inconsideratus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 10:3)
O Apollinem inconsideratum!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 5:5)
somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires, maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 237:1)
exercitus Hannibalis per hiberna ita luxuriatus est ut corporis animique viribus enervaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 18)
tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem dicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 128:1)
per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 414:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION