라틴어 문장 검색

tibi quidnam accedet ad istamquam puer et validus praesumis mollitiem, seudura valetudo inciderit seu tarda senectus?
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장51)
Illo tempore plumarum quoque dura mollities videbatur et in extructis toris iacere vix poterat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:6)
Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:39)
vino autem non contingit tanta mollities, et est quam oleum multo liquidius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 30:3)
implicat hoc ad mollitiem infantum corporis dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2151)
et sunt molliores versus, apti ad carpendam mollitiem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6112)
Quae vero addidisti, non modo senatum servire posse populo, sed etiam debere, quis hoc philosophus tam mollis, tam languidus, tam enervatus, tam omnia ad voluptatem corporis doloremque referens probare posset, senatum servire populo, cui populus ipse moderandi et regendi sui potestatem quasi quasdam habenas tradidisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 226:3)
impetu liberavissent, nec C. Duelius, A. Atilius, L. Metellus terrore Karthaginis, non duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maioribus copiis aut Q. Maximus enervavisset aut M. Marcellus contudisset aut a portis huius urbis avolsum P. Africanus compulisset intra hostium moenia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:1)
sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non afflixit senectus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 42:4)
ego autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 2:4)
ac vide mollitiem animi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 6:4)
itaque qualis eorum motus quos ἀπαλαίστρουσ Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut - quod ei qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adse- cuti solent dicere - enervetur oratio compositione verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 3:1)
deinde ad hanc enervatam muliebremque sententiam satis docilem se Epicurus praebuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:8)
est in animis omnium fere natura molle quiddam, demissum, humile, enervatum quodam modo et languidum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:7)
Quocirca mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION