라틴어 문장 검색

dissensu vario alii enim Turni dicta, alii Drancis probabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4551)
puto enim, etiam si rem minus probabis, tamen in ista solitudine, quicquid a me profectum sit, iucundum tibi fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 17 3:4)
Non enim dicentur tantum illa, sed probabuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:3)
quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장25)
ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 7:8)
si enim fatigati sunt Graeci, horum virtus probatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1095)
quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 35:2)
quae enim facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 11 3:3)
saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum ignibus adflari proxima quaeque solent, sed tamen in duris remanentem rebus amicum quamlibet inviso Caesar in hoste probat, nec solet irasci - neque enim moderatior alter - cum quis in adversis, siquid amavit, amat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 913)
Non enim tantum adfectibus inpedimur, quo minus probanda faciamus, sed inperitia inveniendi quid quaeque res exigat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 32:4)
Ita enim nos sincerius exploratiusque vel corrigere poterit vel probare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 56:2)
Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal - hinc enim est ordiendum - , ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque, quae conservantia sint eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 21:1)
scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 4:2)
Aut enim neglegenda fuit nobis voluntas aurium, quibus probari nitebamur, aut ars eius conciliandae reperienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장2)
Avidius Quietus, qui me unice dilexit et - quo non minus gaudeo - probavit, ut multa alia Thraseae - fuit enim familiaris - ita hoc saepe referebat, praecipere solitum suscipiendas esse causas aut amicorum aut destitutas aut ad exemplum pertinentes.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION