라틴어 문장 검색

partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine collocata enumeratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 251:1)
quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:4)
(sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem, testantur, quid effecerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 360:4)
repetitio et congregatio, quae Graece dicitur ἀνακεφαλαίωσισ a quibusdam Latinorum enumeratio, et memoriam iudicis reficit et totam simul causam ponit ante oculos et, etiamsi per singula minus moverat, turba valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 19:3)
nam, si morabimur, non iam enumeratio sed quasi altera fiet oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 20:2)
et deinde subiecit enumerationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 21:3)
nam schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero proposita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 10:2)
In schola quaeri nihil attinet, cum declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:8)
quod facit, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis vera, in his materia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 145:1)
declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:1)
obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam aestimantium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 222:2)
quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:4)
epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam concisorum ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 317:1)
Itaque declamationes istas de medio removeamus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:1)
Controuersiarum sententias fortasse pluribus locis ponam in una declamatione dictas:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION