라틴어 문장 검색

etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi enumeratione fastorum at viri saepe excellentis ancipites variique casus habent admirationem, exspectationem, laetitiam, molestiam, spem, timorem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 6:5)
definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 59:2)
utilis ergo est iuris civilis scientia;- tum partium enumeratio, quae tractatur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 4:5)
atque etiam definitiones aliae sunt partitionum aliae divisionum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:1)
partitionum, cum res ea quae proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis ius civile dicat id esse quod in legibus, senatus consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistra- tuum, more, aequitate consistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:2)
partitionum autem et divisionum genus quale esset ostendimus, sed quid inter se differant planius dicendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 2:1)
In partitione quasi membra sunt, ut corporis caput umeri manus latera crura pedes et cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 2:2)
partitione tum sic utendum est, nullam ut partem re- linquas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:1)
ut ex hoc quoque intellegatur quid velimus inter partitionem et divisionem interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 2:4)
Perfecta est omnis argumentorum invenien- dorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione maiorum minorum parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 5:8)
cum autem quid sit quaeritur, notio explicanda est et proprietas et divisio et partitio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 1:1)
Divisio et eodem pacto partitio sic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 1:8)
Alcidamas quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationem mortis, quae constat ex enumeratione humanorum malorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:2)
nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:5)
utamur tamen in his perturbationibus describendis Stoicorum definitionibus et partitionibus, qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION