라틴어 문장 검색

hic cum augurato liberaretur Capitolium, Iuventas Terminusque maximo gaudio patrum vestrorum moveri se non passi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 578:2)
Romae quoque et lectisternium Iuventati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae quinque, et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos res publica eodem stetisset statu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 667:1)
item Iuventatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 415:1)
principio ephebis aetate exii atque animus studio amotus puerilist meus, amare valide coepi hinc meretricem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 121)
sese extemplo ex ephebis postquam excesserit, non, ut ego, amori neque desidiae in otio operam dedisse, neque potestatem sibi fuisse;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 135)
posteaquam ingenuae virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprecandum, tunc est pollicitus his legibus, uti, si eam machinam cepisset, sua esset.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장28)
Tristibus interea somnum turbata figuris torva sagittiferi mater Tegeatis ephebi, crine dato passim plantisque ex more solutis, ante diem gelidas ibat Ladonis ad undas purgatura malum fluvio vivente soporem, namque per attonitas curarum pondere noctes saepe et delapsas adytis, quas ipsa dicarat, exuvias, seque ignotis errare sepulcris extorrem nemorum Dryadumque a plebe fugatam, saepe novos nati bello rediisse triumphos, armaque et alipedem notum comitesque videbat, numquam ipsum, nunc ex umeris fluxisse pharetras, effigiesque suas simulacraque nota cremari, praecipuos sed enim illa metus portendere visa est nox miserae totoque erexit pectore matrem, nota per Arcadias felici robore silvas quercus erat, Triviae quam desacraverat ipsa electam turba nemorum numenque colendo fecerat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권260)

SEARCH

MENU NAVIGATION