라틴어 문장 검색

Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 30:2)
cuius in labris veteres comici, etiam cum illi male dicerent (quod tum Athenis fieri licebat), leporem habitasse dixerunt tantamque in eodem vim fuisse, ut in eorum mentibus, qui audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 138:3)
nam quos ait Caecilius comicos stultos senes, hos significat credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis ignavae somniculosae senectutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:4)
Publius sane diserto epilogo criminans me mentis iudicum commoverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 8:5)
verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit velintne ei sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc ego comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti nominem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 2:4)
est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia et Caria rhetorum epilogus paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장1)
Itaque video visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:2)
At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 2:5)
Num igitur etiam rhetorum epilogum desideramus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 111:4)
sed quinam est iste epilogus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 111:8)
Habes epilogum, ne quid praetermissum aut relictum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:4)
Ego vero, et quidem fecit etiam iste me epilogus firmiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:5)
Nec me praeterit summum oratorem Periclen sic a comico Eupolide laudari:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 17:2)
Adde quae de eodem Pericle comicus alter:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 19:1)
versibus exponi tragicis res comica non volt;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION