라틴어 문장 검색

' " Prodest et in eculeo, prodest et in igne ;
(세네카, 행복론, Liber IV 102:6)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
" Torserat per omnia, quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, vultu suo.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 115:5)
Inposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.9)
Verbera, laminae, eculeus, quicquid antiqua saeuitia inuenerat, quicquid adiecerat noua - quid amplius dicam?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.19)
regale patris asperum signis ebur capulo refulget, gentis Actaeae decus.
(세네카, 파이드라 13:3)
Redde iam capulo manum,
(세네카, Phoenissae 490:1)
capulo tenus abdidit ensem.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 5:7)
illius ad capulum rediit manus ac simul ingens impulit ora rubor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권38)
"mandata refers, nunc omnia quando plena minis, nec sceptra fide nec pace sequestra poscitis, et propior capulo manus, haec mea regi rgolico, nondum aequa tuis, vice dicta reporta:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권162)
horrida tantum spicula et inclusum capulo tenus admovet ensem, ac prior
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권214)
"manus omnis in armis, omnis et in capulo;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권240)
tenet in capulis hastisque paratas ira manus animusque ultra thoracas anhelus conatur, galeaeque tremunt horrore comarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권163)
"quid oppositam capulo parmaque repellis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권179)

SEARCH

MENU NAVIGATION