라틴어 문장 검색

Denique in exitu ipso videmus quemadmodum anima decedentis paulatim solvat se vinculis carnis, et ore emissa evolet tamquam carcereo corporis hujus exuta gurgustio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:11)
Quid igitur in hac vita aliud justi agunt, nisi ut exuant se hujus corporis contagionibus, quae velut vincula nos ligant;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:1)
Imitatur et ille mortem qui se voluptatibus exuit, et aeternis delectationibus attollit, atque ablevat, et in illo coelesti habitaculo locat, in quo Paulus cum adhuc viveret, conversabatur;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:1)
et ideo retibus quibusdam, et nebulis hujus corporis se quaerit exuere.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:7)
Per mortem autem istam anima liberatur, dum a corporis contubernio secernitur, et involucris perturbationis exuitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:9)
Denique quasi exutus et liber, dicit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 3:1)
In quo bono est requies pura, lux immortalis, gratia perpetua, haereditas animarum pia, et secura tranquillitas, non morti subjecta, sed erepta de morte, ubi nullae lacrymae, nullus est fletus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:24)
Qui enim redimit se, liberat et quodam exuit debito.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:6)
precantes ut a saecularibus curis tamquam ab immitibus et agrestibus dominis possimus absolvi atque exui, mundanoque exire servitio, in libertatem supernae cognitionis quae vera et sola est libertas, vocati.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:21)
eo quod sermo remissionis peccatorum animam servitute exuat, et disciplinae plenitudo perfectae mentem non sinat edaci libidinum vapore consumi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:33)
eo quod nuda atque omnibus exuta involucris debeat fides nostra fervere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:7)
Quibus si quis juventae irretitus tempore, cum ad maturiorem aetatem processerit, veniat ad baptismum, renuntiet superioribus, moresque priores exuat, peccata deponat, consepeliatur cum Domino Jesu Christo, crucifigatur ei mundus, et ipse mundo;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 3:4)
Numquam enim vir hujusmodi a virtute disjungitur, nec cum ex ore emittit justitiam, disputationemque alterius virtutis inducit, virtute se exuit, et imitanda aliis aequitate dispoliat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:6)
Alia est autem denudatio animae, quia velut quamdam sarcinam corporis abjicit atque exuit, sicut sepulcrum quoddam carnis effugiens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:1)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION