-
Dum sic mane, meridie et vespere a montanis et valle exsilientes, Christianos impeterent, Boemundus et Reymundus ira moti, sine dilatione vallo immenso, quod dicitur fossatum, montanis et civitati deorsum interposito et praesidio quodam murali aedificio desuper firmato, tutelam suis sic fieri constituerunt, ne subito a montanis adversarii erumpentes, peregrinos milites, incaute [0496C] per urbis spatia vagantes, armis et sagittis invadendo detruncarent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:6)
-
Turci vero, qui in montanis praesidium adhuc obtinebant, saepius ad id novum praesidium erumpebant, assultus faciebant, multum et graviter custodes ac defensores novi praesidii sagittarum grandine et armorum virtute vexantes et perimentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:7)
-
- Relicto in urbe Reymundo comite, fideles portis erumpunt, quibus gentiles a magistra arce signo accepto occurrunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 95:3)
-
Spoliaverat enim Pancratius legatos Baldewini, fratris ejusdem ducis, magnis et honorificis donis tam pecuniae quam caeterarum rerum, dum iter per terram et patriam ejus agerent, quae omnia Boemundo principi ad componendam cum eo amicitiam mittere non expavit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:3)
-
Godefridus dux, et summus post Dominum dominatorum Jerusalem, cum duobus millibus equitum et tribus peditum in omni armatura loricarum, galearum, clypeorum, lancearum et sagittarum, portas Ascalonis obsedit, ne ulla vis inhabitantium ab urbe hac parte erumperet, Gallosque retro post terga improvisos impugnaret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:4)
-
Sed ducis Godefridi adventu comperto, conscius doli adversus eum quem per invidiam fecerat, cum omni comitatu suo ab obsidione Assur recessit, hortatus cives ne Godefridum expavescerent, et ne aliqua [0563C] minarum illatione aut bellico impetu urbem illi aperirent, plurimum contestans quia nullus principum qui praecesserant, illi ad auxilium rediret.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:10)
-
Sed erectus et affixus in culmine mali idem Gerhardus, in hanc miserabilem vocem cum lacrymis erupit, ac ducem alloquitur:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:4)
-
Mane autem facto, Baldewinus intelligens suum defluxisse exercitum, dolore nimio motus, nihil tamen expavescens, universos quos voti sui compotes reperit sic adhortatur, dicens:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:6)
-
At die tertia milites Arabes cum civibus erumpentes, crebra cum eis praelia conseruerunt, donec tandem utrinque non modicam contritionem suorum pertulerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:6)
-
Hoc dicto, patriarcha non minus in verba iracundiae erupit, dicens:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:10)
-
Ad haec Geldemarus [0602C] Carpenel, miles ferocissimus, secundam aciem regens, dum per medios hostes erumpens, periclitantibus sociis subvenire moliretur, cum omnibus sequacibus et coadjutoribus suis sub intolerabili manu inimicorum occubuit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:3)
-
Dum tandem creberrimis assultibus illic saevirent, turres et moenia oppugnarent, quidam Ammiraldus Babyloniae regis [0632D] nobilissimus, Merdepas nomine, qui ad tuendos cives remanserat, subito in virtute magna ab urbe erupit, et viros Christianorum ferro et sagittarum grandine in manu suorum lacessivit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 30:2)
-
Mane autem facto, bellum utrinque coepit vehementius ingruere et invalescere, ac saepius a portis erumpentes Sarracenorum milites lanceis peregrinos Christi, alios gravi vulnere percusserunt, alios momentanea morte exstinxerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:3)
-
Nec mora, a tam crudeli vulnere tam potentis regis rivi sanguinis graviter eruperunt, vultusque illius pallescere;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:3)
-
Verum Ascalonitae et Arabes ex industria in latibulis montium qui ex adverso sunt copias suas abscondentes, praemiserunt viros in equis, lancea et sagittis peritissimos, ut cursu rapidissimo usque ad urbis januam advolantes viros urbis longius protraherent, donec in insidias incidentes undique eos circumvenirent, et a latibulis erumpentes nescios et incautos alios trucidarent, alios captivarent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:1)