라틴어 문장 검색

qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent, extemplo paeniteret, dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 105:1)
tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 255:1)
Ab altera parte euripus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 135:2)
ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte continenti iunctae descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 325:1)
Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장43)
pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION