라틴어 문장 검색

Multa etiam concurrunt testimonia, quae manifeste Deum asserunt plura posse, quae tamen nunquam complet opere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:1)
Cunque inito consilio omnes pari affectu ad id concurrerent decreverunt ut cornibus vel tubis ductilibus singuli contenti essent, quatinus circumcirca pervagantes vocibus aut tubarum strepitu sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent aut non lustrata desererent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:7)
Nunc si quis dura evadat per saxa viator, Desertosque lares, et valles ossibus albas Exiguis videt, et vestigia parva stupescit.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:3)
et ubi utriusque voluntas non concurrebat in unum, meam mihi facilius fuit, quam illi suam frangere voluntatem;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:53)
In medio nemoris euadit in aera montis Ardua planicies et nubibus oscula donat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:1)
Nunc magis euadens celestia uertice pulsat, Nunc oculos frustrans celestibus insidet, ad nos Nunc redit et nostra sese castigat habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:13)
Dispar natura, dispar substancia, forma Discors, esse duplex hominis concurrit ad esse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:17)
Nil dubii superest, hiis concurrentibus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:14)
Currus subtollitur, exit Terras et tenuem currens euadit in auram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:14)
Extra se cogit hominem se querere, de se Exit homo, factusque sibi contrarius a se Discrepat oblitusque sui se nescit et ultra Transgrediens euadit adhuc, plus esse laborans Quam sit, nec propria contentus origine, sese Esse cupit maior et se superare laborat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:18)
Alcius euadens, uirgo conscendit in altum, Sol ubi iura tenet, ubi solis cereus ardet Et lucis scaturit fons uiuus, uena caloris Manat splendorisque noui thesaurus habundat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:1)
Et jam Lemniacos uomitus ignisque uapores Virgineus labor euadit nec flamma uiantem Contigit aut eius ausa est contingere crinem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:1)
Illic ense carens, ensem mentitur Orion, Sub pugne facie sine bello bella minatur Emoniusque senex, archu dictante, sagitam Excitat ad motum, nullo tamen illa uolatu Effugit, aut monitus arcus euadit eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:4)
Tunc comites, quarum ductu Prudencia sursum Euasit, reddens grates soluensque salutem Deserit, ad currum rursus solitumque recurrens Aurigam, ueteremque uiam gauisa resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:5)
istos Fluctibus immergit, hos respirare parumper Permittit, sed quamplures sic sorbet abissus Quod reuocare gradum superasque euadere in auras Non licet et reditus uestigia nulla supersunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION