라틴어 문장 검색

effervescit enim vis pulcherrimae naturae tuae, nec pro amico aliquo, sed, quod periculosius est, pro Catone offendis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 6:1)
multa bella impetu valida per taedia et moras evanuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장9)
Nunc mihi evanescentibus terris
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:4)
Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa elapsa fuga ignobili et latrociniis evanuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 18:2)
ac sub oculis mirantis evanuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 8:5)
Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis evanescere paulatim stinguique colorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:3)
quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum spiritus unguenti suavis diffugit in auras aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:15)
sed calidi plus est illis quibus acria corda iracundaque mens facile effervescit in ira, quo genere in primis vis est violenta leonum, pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:4)
Terraque ut in media mundi regione quiescat, evanescere paulatim et decrescere pondus convenit atque aliam naturam supter habere ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam partibus aëriis mundi, quibus insita vivit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:1)
evanescere enim rapidas illius et acris imminui supter viris, ideoque relinqui paulatim solem cum posterioribus signis, inferior multo quod sit quam fervida signa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:4)
si quos ante domi domitos satis esse putabant, effervescere cernebant in rebus agundis volneribus clamore fuga terrore tumultu, nec poterant ullam partem redducere eorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:7)
Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt, quae, cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos evanescunt meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 23:2)
Quod muliebre corpus crebris purga­tionibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat humori in egestionis exitium confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 18:2)
Partes enim priores capitis fecit natura rariores, ut quicquid superflui aut fumei flatus circa cerebrum fuerit evanescat per plures meatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:2)
multumque madenti Infudere comae, quod nondum evanuit aura Cinnamon, externa nec perdidit aera terra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION