라틴어 문장 검색

et euangelici pastoris exemplo non amplius laetaris, si permaneant sani, quam si non remaneant desperati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:2)
quod superest, obsecramus, ut crebra oratione, per quam vitiis omnibus immane dominamini, nos quoque, sicut euangelicos magos remeasse manifestum est, vel iam nunc per aliam viam morum in beatorum patriam redire faciatis, paene omiseram, quod minime praetereundum fuit:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 3:1)
deinde antistites uenerandi torrentes eloquii sui cum apostolicis et euangelicis imbribus profuderunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:18)
tantum ea, quae in propheticis, euangelicis, et apostolicis litteris discere poterant, pietatis et castitatis opera diligenter obseruantes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 2:1)
Qui, ut breuiter multa conprehendam, quantum ab eis, qui illum nouere, didicimus, nil ex omnibus, quae in euangelicis uel apostolicis siue propheticis litteris facienda cognouerat, praetermittere, sed cuncta pro suis uiribus operibus explere curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:16)
Talis erat culpa regis, pro qua occideretur, quod euangelica praecepta deuoto corde seruaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:3)
Neque haec euangelica et apostolica traditio legem soluit, sed potius adimplet, in qua obseruandum pascha a XIIIIa luna primi mensis ad uesperam usque ad XXIam lunam eiusdem mensis ad uesperam praeceptum est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 4:5)
VIIo ergo suae infirmitatis anno, conuerso ad interanea dolore, ad diem peruenit ultimum, et circa galli cantum, percepto uiatico sacrosanctae communionis, cum arcessitis ancellis Christi, quae erant in eodem monasterio, de seruanda eas inuicem, immo cum omnibus pace euangelica ammoneret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:6)
et quod postmodum Uilbrord, reuerentissimus Christi pontifex, in magna deuotione conpleuit, ipse primus ibi opus euangelicum coepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:6)
Quod autem opponunt Graeci evangelicam traditionem ad integram fidei disciplinam sufficere, nec quidquam ulterius addendum esse, praeter ea quae in verbis continentur evangelicis, in se etiam ipsos sententiam proferunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:14)
Si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis inuisoribus meis malignus sedet, quoniam ut in magna ciuitate hoc quoque genus inuenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant, - si qui igitur ex illis liuidis splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se immiscuit, uelim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam uisitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conseruandae existimationis hic adeat, qui contemni non consueuit, cum sit arduum et oppido difficile uel modicae paucorum expectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et uestra de me benigna praesumptio nihil quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere.
(아풀레이우스, 플로리다 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION