라틴어 문장 검색

necesseque est, si quis sibi ipsi inimicus est, eum quae bona sunt mala putare, bona contra quae mala, et quae appetenda fugere, quae fugienda appetere, quae sine dubio vitae est eversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 38:4)
Deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis fugiendam censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum quam facere cuiquam iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:1)
hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 52:1)
tanta est omnium rerum amissio et desperatio reciperandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 3 2:5)
sequitur omnis vitae ea quam tu Luculle commemorabas eversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:6)
etsi enim mihi sum conscius numquam me nimis vitae cupidum fuisse, tamen interdum obiciebatur animo metus quidam et dolor cogitanti fore aliquando finem huius lucis et amissionem omnium vitae commodorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 10:2)
nunc illud satis est, non attribuere ad amissionem amicorum miseriam nostram, ne illos plus quam ipsi velint, si sentiant, plus certe quam nosmet ipsos diligamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:6)
quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:9)
nam cum statuisset verbera, tormenta, cruciatus, patriae eversiones, exilia, orbitates magnam vim habere ad male misereque vivendum, non est ausus elate et ample loqui, cum humiliter demisseque sentiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:2)
paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo, debilitas, caecitas, interitus patriae, exilium, servitus denique.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:5)
320 14 328 22 366 9.22 v. perturbatio patientia 297 5 313 26 351 6 et v. fortitudo patria 452 22, (patriae eversio) 344 25 358 16 paupertas 345 21 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.170)
erit N locus ad quem corpus deinceps absque ulteriore resistentia ascenderet, & MN erit decrementum ascensus ex velocitatis illius amissione oriundum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 42:12)
C. PLINIUS CALESTRIO TIRONI SUO S. (Corellius berlebt Domitian um einen Tag.) Iacturam gravissimam feci, si iactura dicenda est tanti viri amissio.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 121)
Porro quam turpe, si ordinatio eversione, libertas servitute mutetur!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:1)
Addebat etiam temporis spatium postulabatque, ne id, quod pro multis et olim accepisset, cum eversione reliquae dignitatis reddere cogeretur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 110 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION