라틴어 문장 검색

nonnunquam etiam movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessis feratur, suadere oportebit sive sociae civitatis eversionem deflebimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 229:3)
et illa contra optionem fortium, si tyrannidem petas, si templorum eversionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 191:5)
licet enim haec omnia, ut dixi, complectatur eversio, minus est tamen totum dicere quam omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 132:2)
adversus tantam morum eversionem omnia conanda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 29:4)
Ubi parum audit praecepta animus nec curari mollius potest, quidni consulatur ei, si paupertas ei, ignominia, rerum eversio adhibetur, malo malum opponitur ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:3)
aut quibus in campis Mariano proelia signo stent et Teutonicas Roma refringat opes, barbarus aut Suebo perfusus sanguine Rhenus saucia maerenti corpora vectet aqua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 320)
"plaustris rutilare videres barbarici vaga festa tori coniectaque passim fercula captivasque dapes cirroque madente ferre coronatos redolentia serta lebetas, ilicet increscit Mavors thalamique refringit plus ardens Bellona faces;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 94)
non tu marmora bratteam vitrumque, non testudinis Indicae nitorem, non si quas eboris trabes refractis rostris Marmarici dedere barri figis moenibus aureasque portas exornas asaroticis lapillis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium14)
Pellaeus habebat regnator laetis numen venerabile mensis et comitem occasus secum portabat et ortus, praestabatque libens modo qua diademata dextra abstulerat dederatque et magnas verterat urbes, semper ab hoc animos in crastina bella petebat, huic acies semper victor narrabat opimas, sive catenatos Bromio detraxerat Indos seu elusam magna Babylona refregerat hasta seu Pelopis terras libertatemque Pelasgam obruerat bello;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis24)
talis opaca legens nemorum Cadmeius heros adcelerat, vasto metuenda umbone ferarum excutiens stabula, et prono virgulta refringit pectore;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권128)
illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce devehit arma pavens umbraque immane volanti implet agros longoque attollit pulvere campum, non aliter silvas umeris et utroque refringens pectore montano duplex Hylaeus ab antro praecipiat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권55)
Quaerere templorum regem vix coeperat ales Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis corniger Hebrus aquis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권23)
praeterea candelabra et lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 7:4)
Operatio eorum est hominis eversio.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:2)
cum tanta moles mali instaret - adeo obcaecat animos fortuna ubi vim suam ingruentem refringi non volt - civitas quae adversus Fidenatem ac Veientem hostem aliosque finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis tempestatibus dixisset, ea tunc invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 407:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION