라틴어 문장 검색

Nos vero rerum evidentia freti, omnem commenti et imposturae conditionem rejicimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:3)
atque quemadmodum vulgaris logica, quae regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:3)
Attamen longe magis conspicua invenitur forma et evidens in aliquibus instantiis, quam in aliis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:4)
Similiter, postulatum mathematicum, ut quae eidem tertio aequalia sunt etiam inter se sint aequalia, conforme est cum fabrica syllogismi in logica, qui unit ea quae conveniunt in medio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:3)
Expedit praeterea experimentis novis in corporibus politicis medentis non uti, nisi urgens incumbat necessitas aut evidens se ostendat utilitas, et sedulo cavere ut reformationis studium mutationem inducat, non autem studium mutationis reformationem praetexat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:19)
Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam portionem signis evidentibus protegit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장15)
Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장35)
Quae possibilitas eos euidentius nihil posse demonstrat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:11)
Et ex his quae dicta sunt componitur syllogismus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:1)
"Est enim demonstratio syllogismus faciens scire", ut scribitur I Posteriorum, et fides non est scientia.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:11)
Pecuniae locupletibus imperabantur, quas Longinus sibi expensas ferri non tantum patiebatur sed etiam cogebat, in gregem locupletium simultatium causa tenues coiciebantur, neque ullum genus quaestus aut magni et evidentis aut minimi et sordidi praetermittebatur quo domus et tribunal imperatoris vacaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 49:3)
abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde evidentium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium28)
Evidentes vero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames an satietas, et quae similia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium45)
Contra ii, qui se Empiricos ab experientia nominant, evidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium72)
Quod si scientiam hanc non subiciat evidens causa, multo minus eam posse subicere, quae in dubio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium85)

SEARCH

MENU NAVIGATION