라틴어 문장 검색

quem locum proximo libro subiecimus evidentiae, et Celsus hoc nomen isti figurae dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 87:2)
sint tamen allis alii crebriores, non verba facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti toni modulatione produci aut corripi possint, sed transmutatio et collocatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 346:2)
quia, licet in voluntate non sit facta transmutatio nec in volente, tamen facta est transmutatio quae est adventus horae, scilicet tertiae diei.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:3)
Considerans etiam quod necesse est totum ens mundi, quod est citra hanc primam causam, esse ex ipsa, et quod sicut haec prima causa est causa productionis entium, sic et ordinationis eorum ad in || vicem et conservationis eorum in esse, quorundam secundum suum numerum et sine omni transmutatione, sicut substantiarum separatarum, et quorundam secundum numerum suum, tamen cum transmutatione, sicut corporum caeli, et quorundam secundum suam speciem tantum, sicut sunt illa quae sub orbe sunt, sicut sunt infimus gradus entium.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 10:1)
ab antiqua voluntate inter quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus, hoc solum verum est de voluntate a qua procedit effectus per transmutationem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 86:3)
nec illa transmutatio quae est adventus horae, tunc ex aliqua voluntate non posset fieri novus effectus, quia omnis novus effectus requirit ante se aliquam transmutationem, ut diceret aliquis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:5)
Et quia ante mundum non est facta transmutatio in voluntate ex qua factus est mundus, nec in materia ex qua fieri deberet mundus - quoniam mundum non antecedit materia - nec etiam facta est illa transmutatio ante mundum quae est adventus alicuius horae, tunc videtur quod ex voluntate aeterna non potuerit fieri mundus novus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 38:6)
eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείαͺ - ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet - sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION