라틴어 문장 검색

"deprome thesauros, malis suadendo quos praestrigiis exaggeratos obtines, nigrante quos claudis specu."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.27)
quin ad antiquum numerum trahetur viva post poenae specimen puella, morsque 1 vincenti, cui sanguis hinc est fons et honoris, additis 2 Gaio (nec enim silendi) teque, Crementi, quibus incruentum ferre provenit decus ex secundo laudis agone, ambo confessi Dominum steterunt acriter contra fremitum latronum, ambo gustarunt leviter saporem martyriorum, haec sub altari sita sempiterno lapsibus nostris veniam precatur turba, quam servat procerum creatrix purpureorum nos pio fletu, date, perluamus marmorum sulcos, quibus est.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.36)
o praepotens virtus Dei, virtus creatrix omnium, quae turgidum quondam mare gradiente Christo straverat, ut terga calcans aequoris siccis mearet passibus, plantas nec undis tingueret vasti viator gurgitis!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.138)
aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix ostendit - neque enim, credo, sine numine divom flumina tanta paras Stygiamque innare paludem - da dextram misero, et tecum me tolle per undas, sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:18)
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix, si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras laturam auxilio.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:9)
aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram, ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 96:1)
praecipua tamen eius opera δείνωσισ in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visionibus, e)cergasi/a in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti, ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur, otiosa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 151:3)
interim proposito velut simili exemplo est, ut sit id quod a nobis exaggerandum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 165:1)
interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum immanitatem parricidii quanquam per se manifestam tamen etiam vi orationis exaggerat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 100:1)
ex hoc littoribus quoque moles inuehuntur congestisque in alto terris exaggerant sinus.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 13:7)
In quantum vis exaggera illas ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 117:4)
"o hominum divomque aeterna creatrix, quae fluvios silvasque animarum et semina mundo cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti mutastique viris, quae pontum ambisque vehisque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권130)
tunc sic orsa loqui nimborum fulva creatrix:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권47)
insuper autem stipites inter se religantes metas efficiunt, quas harundinibus et sarmentis tegentes exaggerant supra habitationes e terra maximos grumos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장16)
Ita per id vestigium aliae super alias figuntur unctae pice liquida, et exaggerantur ad id, uti longitudinis octava pars fiat summa crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION