라틴어 문장 검색

Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 2:3)
Cogitate, quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas una nox paene delerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 19:3)
nos aquarum inductionibus terris fecunditatem damus, nos flumina arcemus derigimus avertimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:5)
esse autem magni animi et fuisse multos etiam in vita otiosa, qui aut investigarent aut conarentur magna quaedam seseque suarum rerum finibus continerent aut interiecti inter philosophos et eos, qui rem publicam administrarent, delectarentur re sua familiari non eam quidem omni ratione exaggerantes neque excludentes ab eius usu suos potiusque et amicis impertientes et rei publicae, si quando usus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 119:2)
mea autem ratio haec esse in dicendo solet, ut, boni quod habeam, id amplectar, exornem, exaggerem, ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:1)
nihil est enim ad exaggerandam et amplificandam orationem accommodatius, quam utrumque horum cumulatissime facere posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 105:2)
personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:1)
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:2)
tantum enim animi inductio et me hercule amor erga Pompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt, et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta et vera videantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 8 2:3)
non est enim positum in labore aliquo sed in quadam inductione animi et voluntate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 11장 1:6)
Ita neque humilem et abiectam oratio- nem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen eam vult esse gravitatis, ut eos qui audient ad maiorem admirationem possit traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 2:4)
nos vero, si quidem animo excelso et alto et virtutibus exaggerato sumus, nec debemus nec possumus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장 1:11)
Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio, quae Graece ἐπαγωγη` nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus Socrates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 2:3)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
exaggeratis igitur regiis opibus, quae videbantur sempiternae fore, quid adiungit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 45:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION