라틴어 문장 검색

eo anno neque quod L. Aruseius * * * morte adfecti forent, adsuetudine malorum ut atrox advertebatur, sed exterruit quod Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent accusatores, in ipsa curia depromptum sinu venenum hausit prolapsusque ac moribundus festinatis lictorum manibus in carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo vexatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장3)
Vocabatur interim senatus votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum quae res forent firmando Neronis imperio componuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장1)
tum pavore exanimis et iam iamque adfore obtestans vindictae properam, sive servitia armaret vel militem accenderet, sive ad senatum et populum pervaderet, naufragium et vulnus et interfectos amicos obiciendo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장2)
aspexeritne matrem exanimem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui tradiderint, sunt qui abnuant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장2)
sed domus corporibus exanimis, itinera funeribus complebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장4)
integri cum sauciis, semineces cum expirantibus volvuntur, varia pereuntium forma et omni imagine mortium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장3)
multi semianimes super turris et propugnacula moenium expiravere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장8)
exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec lecticae impositum, dependente brachio, tres seruoli domum rettulerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 3:2)
teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego et mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. periclitetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 7:2)
Expiranti similem ministri manu excipiunt nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 5:1)
sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 19:2)
e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 8:2)
Itaque saucii subinde expirabant, nec causa tam strenuae mortis excogitan poterat a medicis, cum etiam leves plagae insanabiles essent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 24:3)
Thessalis exanimes atavos magnaeque nepotem Pleiones.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 777:1)
fragrat acerbus odor patriique exspirat Averni halitus;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 515:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION