라틴어 문장 검색

tenvis enim quaedam moribundos deserit aura mixta vapore, vapor porro trahit aëra secum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:3)
quin etiam si iam libeat concedere falsum et dare posse animam glomerari in corpore eorum, lumina qui lincunt moribundi particulatim, mortalem tamen esse animam fateare necesse nec refert utrum pereat dispersa per auras an contracta suis e partibus obbrutescat, quando hominem totum magis ac magis undique sensus deficit et vitae minus et minus undique restat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:17)
inde alius conatur adempto surgere crure, cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:10)
ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum stravit iterque dedit legionibus ire per altum ac pedibus salsas docuit super ire lucunas et contempsit equis insultans murmura ponti, lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:4)
exanimis pueris super exanimata parentum corpora non numquam posses retroque videre matribus et patribus natos super edere vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:2)
omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, hospitibus loca quae complerant aedituentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:6)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:5)
Decidet exanimis, vitamque reliquit in astris Aereis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:2)
Sed cum membra premit fugiente rigentia vita, Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes, Necdum est ille dolor, sed iam metus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:13)
non ante revellar, Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:48)
Belliger adtonsis sonipes defessus in arvis, Advectos cum plena ferant praesepia culmos, Ore novas poscens moribundus labitur herbas, Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:37)
Ut pavidos iuvenis comites, ipsumque trememtem Conspicit, exanimi defixum lumina vultu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:15)
Haec ubi fata caput spumantiaque ora levavit, Adspicit adstantem proiecti corporis umbram, Exanimes artus invisaque claustra timentem Carceris antiqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:49)
exanimum exanimus et exanimis dicimus, sicut unanimus et unanimis, inermus et inermis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4841)

SEARCH

MENU NAVIGATION