라틴어 문장 검색

reliquos omnes qui adestis impense precatus sim, ut quid vestrum quisque praecipuum sibi annotaverit de Maronis ingenio velut ex symbola conferamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:3)
Non adsumam mihi, ait, ut unam aliquam de Virgilianis virtutibus audeam praedicare, sed audiendo quaecunque dicetis, si quid vel de his mihi videbitur vel iamdudum legenti annotandum visum est, oportunius proferam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 20:2)
Id cum frustra saepe fecisset, rursumque cum idem facturum vidisset Augustus, breve sua manu in charta exaravit Graecum epigramma:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:2)
Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 1:1)
Et cum rogasset Avienus ut non sparsim sed ab initio per ordinem annotaret, ille manu retractis in calcem foliis sic exorsus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 1:1)
post hos Asilan miserunt Pisae, quae in quam longinqua sint Etruriae parte notius est quam ut annotandum sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 4:4)
Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 6:1)
et adhortati sunt Servium, ut quae in se refusa sunt annotaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:5)
sed ex his quae dicta sunt omnia similia diligens lector annotabit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 20:2)
et 'hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae sic volvere parcas' in Probi adpuncti sunt et adnotatum hi duo si eximantur, nihilo minus sensus integer erit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 214)
Probus sane sic adnotavit si hunc versum omitteret, melius fecisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4185)
vel secundum Homerum * * * Cornutus 'nocte' legit et adnotavit utrum 'nocte' pro morte, an cum multa nox esset?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3466)
quosve nefas Asper 'quosne' legit et adnotavit 'ne' pro 've', quasi expletiva particula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6731)
adnotandum sane quod 'focos' dixerit pyras, cum focus ara sit deorum penatium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2116)
Probus sic adnotavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6053)

SEARCH

MENU NAVIGATION