라틴어 문장 검색

Parieti eius in bibliothecae speciem armarium insertum est, quod non legendos libros sed lectitandos capit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 8:2)
Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis quaerasque qui sint omnes.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 1:1)
Post cibum saepe - quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat - aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 10:1)
Nihil enim legit quod non excerperet;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 10:2)
Meos libellos habet lectitat ediscit etiam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 2:4)
Magnam cepi voluptatem, cum ex communibus amicis cognovi te, ut sapientia tua dignum est, et disponere otium et ferre, habitare amoenissime, et nunc terra nunc mari corpus agitare, multum disputare, multum audire multum lectitare, cumque plurimum scias, cotidie tamen aliquid addiscere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 1:1)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
quam studiose, quam intellegenter lectitabat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:4)
invicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi novas sumo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 2:2)
Tu potissima excerpes;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 22:2)
posco librum Titi Livi, et quasi per otium lego atque etiam ut coeperam excerpo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:2)
Quamquam orationes quoque et nostri quidam et Graeci lectitaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 4:2)
condimur in faciem Domini bonitate paterna, venturo in nostram faciem post saecula Christo, possum multa sacris exempla excerpere libris, ni refugis, quae te doceant non in Patre solo vim maiestatis positam, sed cum Patre Christum esse Deum, velut illud ait genealogus idem:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3100)
"dicis licenter haec poetas fingere, sed sunt et ipsi talibus mysteriis tecum dicati, quodque describunt, colunt, tu cur piaclum tam libenter lectitas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.180)
Tu id quod boni est excerpis;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 436)

SEARCH

MENU NAVIGATION