라틴어 문장 검색

Prima igitur causa seditionis in eum concitandae vilissima fuit et levis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 2:1)
Diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit, vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus, ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se arrogantem immitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 3:1)
Erexit autem confidentiam caput altius attollentum scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam, transgressus ad eos post ducis fugati discessum, armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat - is enim numerus eum sequebatur - barbara feritate certaminum rabiem undique concitante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 2:1)
ex cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti, subito nuntiaturi Romanum exercitum adventare, festinarunt ad sues, unus vero pedes qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum, indicavit per triduum et trinoctium flumen transisse Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 19:2)
His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorum et seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regem incendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suae magnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suam fidenter promittens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 8:1)
Cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes, moxque ne raperetur, ratione iusta regressi, numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde convolantibus telis, atrox committitur pugna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 8:1)
Ac priusquam lux quinta occiperet, signo per lituos dato, ad fervorem similium proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum alituum ferebantur, unde longe ac late prospici poterat, campis et convallibus nihil praeter arma micantia ferarum gentium demonstrantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 12:1)
Et prima species luis pandemus appellatur, quae efficit in aridioribus locis agentes, caloribus crebris interpellari, secunda epidemus, quae tempore ingruens, acies hebetat luminum, et concitat periculosos umores, tertia loemodes, quae itidem temporaria est, sed volucri velocitate letabilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 7:1)
Auxerat inter haec coeptorum invidiam, Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos motus ob militem (ut sermone tenus iactabatur), accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 20:1)
Cibo enim exiguo refectus et somno, rectorum monitu excitus, munitiones a muro longe demovit, dimicare succinctius parans per sublimes aggestus, qui iam consummati muris altius imminebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 20:2)
Et quoniam indicium est permutationis aurae (ut diximus), a sudo aere nubium concitans globos, aut contra ex concreto mutans in serenam laetitiam caelum, ideo apud poetas legimus saepe, Irim de caelo tunc mitti, cum praesentium rerum verti necesse sit status.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 30:1)
"Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo (magni commilitones) gestorum excitos amplitudine, hoc operiri consilium, ut eventus, qui sperantur, perpendi possint et praecaveri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 2:1)
Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis rabiem belli, antequam pubescat validius, celeritatis remediis oppressuri?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 14:1)
Post quae, supremis cum gemitu conclamatis, excitisque lamentis et luctu, deliberabant locum obtinentes in aula regia primum, quid agerent quidve moliri deberent:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 4:1)
Per hoc idem tempus, rumoribus exciti variis, Aegyptii venere complures, genus hominum controversum et assuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere, si compulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius per dilationem inferre quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine, divites pecuniarum repetundarum interrogare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION