라틴어 문장 검색

Descripsit enim effigiem, faciem, et lineamenta corporis regis et reginae parentum suorum, etiam fratrum et sororum et famulorum et aliorum qui pueritiae eius praecipue affuerunt, una cum rebus multis, aliis vulgo notis, aliis secretioribus, quae duci obtigerunt (et tales videbantur quas puerili captui et memoriae inhaerere verisimile erat) usque ad mortem Edwardi Quarti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:14)
Postquam enim scientiae per partes diligenter fortasse excultae et tractatae fuerint, tum forte exortus est aliquis, ingenio audax et propter methodi compendia acceptus et celebratus, qui specie tenus artem constituerit, revera veterum labores corruperit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:28)
Pari enim fere studio ferimur et ad vetera excolenda et ad ulteriora assequenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:4)
Ea enim de qua dialectici loquuntur, quae procedit per enumerationem simplicem, puerile quiddam est, et precario concludit, et periculo ab instantia contradictoria exponitur, et consueta tantum intuetur, nec exitum reperit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 19:2)
Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalantae quod cursum retardat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:4)
primo rudes, deinde commodae, postea excultae, et perpetuo auctae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:9)
Atque hominum admirationi, quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio qui scientias tractaverunt et tradiderunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:1)
Itaque minime mirum est, si nobila et genere humano digna inventa in lucem extracta non sint, quum homines hujusmodi exiguis pensis et puerilibus contenti et delectati fuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 210:1)
Itaque ratio illa humana, quam habemus, ex multa fide, et multo etiam casu, nec non ex puerilibus, quas primo hausimus, notionibus, farrago quaedam est et congeries.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 232:2)
Inductio enim quae procedit per enumerationem simplicem res puerilis est, et precario concludit, et periculo exponitur ab instantia contradictoria, et plerumque secundum pauciora quam par est, et ex his tantummodo quae praesto sunt, pronunciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:3)
cum hoc genus fastidii sit plane puerile et effoeminatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:12)
Simile quoddam est instantia speculorum puerilium, quae solent facere pueruli in scirpis ex saliva, ubi cernitur etiam pellicula consistens aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:10)
At multo melius se ostendit hoc ipsum in altero illo ludicro puerili, quando capiunt aquam, per saponem factam paulo tenaciorem, atque inflant eam per calamum cavum, atque inde formant aquam tanquam in castellum bullarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:11)
Atque loca quod attinet, (licet in scholis hujusmodi res valeant) plane inepta et puerilis cogitatio est, locum aliquid posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:4)
Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur.
(불가타 성경, 바룩서, 4장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION