라틴어 문장 검색

non enim omittebant Lucanus quoque et Senecio et Quintianus passim conscios edere, magis magisque pavido Nerone, quamquam multiplicatis excubiis semet saepsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장5)
is mobilissimum quemque ingenio aut pecuniae indigum et in novas cupiditates praecipitem adliciendo eo paulatim progressus est ut per speciem convivii, quotiens Galba apud Othonem epularetur, cohorti excubias agenti viritim centenos nummos divideret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 24장2)
resistentem seditioni tribunum et severissimos centurionum obtruncant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장8)
Titianum et Celsum nox iuvit, dispositis iam excubiis conpressisque militibus, quos Annius Gallus consilio precibus auctoritate flexerat, ne super cladem adversae pugnae suismet ipsi caedibus saevirent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장9)
et paucis resistentium obtruncatis ceterum vulgus rerum novarum studio in Vespasianum inclinabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장7)
pauci militarium virorum, inter quos maxime insignes Cornelius Martialis, Aemilius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeva, pugnam ausi obtruncantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장7)
si quem procerum habitu et iuventa conspexerant, obtruncare nullo militum aut populi discrimine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장5)
nec deerat ipse, stipatus armatis domos hortosque permutans, apparatu incessu excubiis vim principis amplecti, nomen remittere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장5)
servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac statim obtruncatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장4)
Tutorine Treviro agentur excubiae?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장17)
mox Ioannes, missis per speciem sacrificandi qui Eleazarum manumque eius obtruncarent, templo potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장13)
hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis tumultus existeret, et praesidibus prouinciarum propagauit imperium, ut a peritis et assuetis socii continerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 23장 1:2)
aduersus incendia excubias nocturnas uigilesque commentus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 1:2)
receptus intra uallum inter excubias militum pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 3:1)
delegit et equestris ordinis iuuenes, qui manente anulorum aureorum usu euocati appellarentur excubiasque circa cubiculum suum uice militum agerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION