라틴어 문장 검색

licet enim iam in tutum retracto animo ad haec quoque excurrere cultum, non robur, ingeniis adferentia."
(세네카, 행복론, Liber VII 8:8)
Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum, an et in perniciem publicam excurrat ?
(세네카, 행복론, Liber VII 102:1)
modo ultra quam oportet excurrit, modo citerius debito resistit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 106:3)
sed utrum speciem ipsa statim sequatur et non accedente animo excurrat, an illo adsentiente moveatur quaerimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 4:2)
Ira non moveri tantum debet sed excurrere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 17:2)
Non descripsit castra ex uno partu contraria et parentium liberorumque sacramenta diversa, subiectam patriae civis manu flammam et agmina infestorum equitum ad inquirendas proscriptorum latebras circumvolitantia et violatos fontes venenis et pestilentiam manu factam et praeductam obsessis parentibus fossam, plenos carce- res et incendia totas urbes concremantia dominationesque funestas et regnorum publicorumque exitiorum clandestina consilia, et pro gloria habita, quae quam diu opprimi possunt, scelera sunt, raptus ac stupra et ne os quidem libidini exceptum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 45:2)
Arbor ramis excurrentibus totam domum texerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.7)
quis Apolline merso frigida damnatae praeduxit nubila menti?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum9)
Longe excurro.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 9:4)
Et si non onus iam voluminis temperarem, excurrerem in hanc quoque probationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 1:2)
Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen paruissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:13)
Iam te non alius belli tenet aptius artes, qua deceat tutam castris praeducere fossam, qualiter aduersos hosti defigere ceruos, quemue locum ducto melius sit claudere uallo, fontis ubi dulces erumpat terra liquores, ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti, laudis ut adsiduo uigeat certamine miles, quis tardamue sudem melius celeremue sagittam iecerit aut lento perfregerit obuia pilo, aut quis equum celeremue arto compescere freno possit et effusas tardo permittere habenas inque uicem modo directo contendere passu, seu libeat, curuo breuius conuertere gyro, quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri, siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae amplior aut signata cita loca tangere funda.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae26)
in fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 161:2)
in quos Aurunci, magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua aut occasione coorti, cum plures igni quam ferro armati excucurrissent, caede incendioque cuncta complent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 180:1)
P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 586:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION