라틴어 문장 검색

eius negotii initium, ordinem, finem curatius disseram, quia tum primum reperta sunt quae per tot annos rem publicam exedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 27장2)
huic non exesam vim luminis et redituram si pellerentur obstantia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장9)
Multa in ea regione monumenta vulgata carminibus vetustas exederat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 11:1)
Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt, Africus vero prima quaeque congesta pulsu inlisi maris subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 10:2)
Et, cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 38:1)
His cogitationibus animos exedebant, cum adnuntiatur equites, qui sub Perdicca essent, occupatis circa Babylona campis frumentum, quod in urbem vehebatur, retinuisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 13:1)
occupat exesam curis castumque cubile servantem:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 148:1)
quam te exedit labor et miseris festina senectus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 491:2)
quam penitus maestas exedit cura medullas!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 666)
Super nudam metuis humum exesa ieiuniis membra confidere?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:16)
Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:1)
Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor horribili sonitu silvas exederat altis a radicibus et terram percoxerat igni, manabat venis ferventibus in loca terrae concava conveniens argenti rivus et auri, aeris item et plumbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:3)
Exesaeque arboris antro, pro caverna. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 6:1)
mox vincula ferri Exedere senem, longusque in carcere paedor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION