라틴어 문장 검색

qui non multo post in ipsius exequiis certasse traduntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:65)
Quibus per conplures dies studiose auditis deinceps ad Hephaestionis exequias animum advertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:86)
Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 24:4)
7. Ego autem, preter hec, me vestrum vestre discretioni excuso de absentia lacrimosis exequiis;
(단테 알리기에리, Epistolae 10:1)
Lucius Paulus septem diebus inter duorum exequias filiorum triumphans urbem ingressus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:12)
totius urbis populos exequias congregabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:10)
praecedentium turmas et catervatim exequias eius multitudinem fluctuantem non plateae, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:16)
"Si potes avelli circensibus, optima Sorae aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur quanti nunc tenebras unum conducis in annum."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III88)
nam qui dabat olim imperium fasces legiones omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X31)
ille dolor solus patriam fugientibus, illa maestitia est, caruisse anno circensibus uno:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI22)
Verrius Flaccus ait, cum populus Romanus pestilentia laboraret, essetque responsum id accidere, quod di despicerentur, anxiam urbem fuisse, quia non intellegeretur oraculum, evenisseque ut Circensium die puer de coenaculo pompam superne despiceret et patri referret quo ordine secreta sacrorum in archa pilenti conposita vidisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 15:1)
Ex senatus itaque consulto et Maenia lege ad propitiandum Iovem additus est illis Circensibus dies, isque instauratitius dictus est, non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine ἀπὸ τοῦ σταυροῦ, sed a redintegratione, ut Varroni placet, qui instaurare ait esse instar novare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 5:1)
Vehitur enim simulachrum dei Heliopolitani ferculo, uti vehuntur in pompa ludorum Circensium deorum simulachra:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:2)
Tomentum concisa palus Circense vocatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLX Tomentum Circense1)
quod dum portatur, 'exequias' dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5395)

SEARCH

MENU NAVIGATION