라틴어 문장 검색

nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장1)
cui magistri fiunt et domini constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus indicitur, si funus id habendum est quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 2:3)
Huius viri exsequiae magnum ornamentum principi magnum saeculo magnum etiam foro et rostris attulerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 6:1)
Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:3)
Videor ergo fungi pio munere, quorumque exsequias celebrare non licuit, horum quasi funebribus laudationibus seris quidem sed tanto magis veris interesse.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 5:1)
Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, Occidit - exequias ite frequenter, aves!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 61)
ille tibi exequias et magni funus honoris fecit et in gelidos versit amoma sinus, diluit et lacrimis maerens unguenta profusis ossaque vicina condita texit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 923)
utque vident habitum, quae luctus causa, requirunt, cui paret exequias, quove sit icta malo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권531)
fertur in exequias animi matrona virilis et secum lacrimas invidiamque trahit, volnus inane patet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권552)
dat tamen exequias nec iam suspendere fletum sustinet, et pietas dissimulata patet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권582)
Ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique effusaeque comas et apertae pectora matres significant luctum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:4)
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, nuper ab exequiis carmina rapta meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 160)
tantane te, fallax, cepere oblivia nostri, afflictumque fuit tantus adire timor, ut neque respiceres nec solarere iacentem, dure, nec exequias prosequerere meas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 84)
Dardanii lacrimas non tulit ille senis, quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus Dareique docent funeris exequiae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 512)
tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti nomen, ab exequiis quod dare fama solet, nec, qui detractat praesentia, Livor iniquo ullum de nostris dente momordit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1064)

SEARCH

MENU NAVIGATION