라틴어 문장 검색

" Sic ait inlacrimans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:33)
Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:1)
sistunt amnes terraeque dehiscunt et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:6)
sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est gaudia prodentem voltum celare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:41)
Ne exequias quidem inter miserrimos viderem meas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 285:2)
Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exequiis, omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum, sed funus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:2)
quidam vero disponunt etiam illa, quae ultra vitam sunt, magnas moles sepulcrorum et operum publicorum dedicationes et ad rogum munera et ambitiosas exequias.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 124:3)
totiens praeter limen immaturas exequias fax cereusque praecessit ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:3)
longaeque vivi ducis exequias patris.
(세네카, Phoenissae 97:1)
"huic quamvis census dederim largita beatos, vincit opes animo, querimur iam Seras avaros angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse germina nec virides satis inlacrimare sorores, vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo raraque longaevis nivibus crystalla gelari."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam57)
comites tamen undique ficto spem simulant vultu, flentem notat illa maritum, ille modo infernae nequiquam flumina Lethes incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris inlacrimat signatque fores et pectore terget limina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam60)
"quid furtim inlacrimas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권210)
Nam olim, quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel mali status servos mercati in exequiis immolabant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:3)
alii in castris Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibale - et ea vulgatior fama est - tradunt in vestibulo Punicorum castrorum rogum extructum esse, armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibusque armorum et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso Hannibale omni rerum verborumque honore exequias celebrante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 265:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION