라틴어 문장 검색

Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio, et, si post prandium est, balneum, contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, assumta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia, cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 15:1)
tunc Cotta Messalinus, ne imago Libonis exequias posterorum comitaretur, censuit, Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장2)
Sub idem tempus ut mors Sulpicii Quirini publicis exequiis frequentaretur petivit a senatu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장1)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
cremata est nocte eadem convivali lecto et exequiis vilibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장3)
ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장5)
Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장1)
detur hoc inlustrium virorum posteritati, ut quo modo exequiis a promisca sepultura separantur, ita in traditione supremorum accipiant habeantque propriam memoriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장5)
silens agmen et velut longae exequiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장11)
adiecit epulum ac uiscerationem et post Hispaniensem uictoriam duo prandia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 2:2)
alii, exequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:4)
prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:4)
quorundam illustrium exequias usque ad rogum frequentauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 1:3)
Mox deficiente belli materia paucos de custodia Germanos traici occulique trans Rhenum iussit ac sibi post prandium quam tumultuosissime adesse hostem nuntiari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 1:1)
hora fere septima cunctatus an ad prandium surgeret marcente adhuc stomacho pridiani cibi onere, tandem suadentibus amicis egressus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION