라틴어 문장 검색

illud inter omnes constat, Alexandrum, ut quam decentissimas exequias ei duceret, noluisse Ecbatanis eum sepeliri, sed Babylonem, quo ipse profecturus esset, a Perdicca deferri:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:61)
qui non multo post in ipsius exequiis certasse traduntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:65)
Quibus per conplures dies studiose auditis deinceps ad Hephaestionis exequias animum advertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:86)
Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 24:4)
7. Ego autem, preter hec, me vestrum vestre discretioni excuso de absentia lacrimosis exequiis;
(단테 알리기에리, Epistolae 10:1)
"In exitu Israel de Egypto, domus Iacob de populo barbaro, facta est Iudea sanctificatio eius, Israel potestas eius".
(단테 알리기에리, Epistolae 97:5)
Lucius Paulus septem diebus inter duorum exequias filiorum triumphans urbem ingressus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:12)
totius urbis populos exequias congregabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:10)
praecedentium turmas et catervatim exequias eius multitudinem fluctuantem non plateae, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:16)
"salva fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:4)
non quaerat virginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desivit, sed utatur vase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:14)
quod dum portatur, 'exequias' dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5395)
et est bona elocutio rem loci vel temporis ad personam transferre, ut 'nocturnus venit', 'secretus fecit'. pyram sub specie sacrificii praeparat morti exequias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4942)
funere felici spolior exequiis tantum regalibus careo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5991)
quod autem equus bellator ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 897)

SEARCH

MENU NAVIGATION