라틴어 문장 검색

gladiatores notos, sicubi infestis spectatoribus dimicarent, ui rapiendos reseruandosque mandabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 3:1)
nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam ministrasse compererat, per trina theatra uirgis caesum relegauerit, Hylan pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis uerberarit et Pyladen urbe atque Italia summouerit, quod spectatorem, a quo exibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 4:2)
interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 2:3)
uenit[i] Onesimus a uilla cuncti simul spectatores consentiente uoce reliquam partem rettulerunt ac saepius uersu repetito egerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 13장 1:2)
8. Sub hoc, frater carissime, ad prudentiam, qua contra Rhamnusie spicula sis patiens, te exhortor.
(단테 알리기에리, Epistolae 17:1)
20. Nec tantum ut assurgatis exhortor, sed ut illius obstupescatis aspectum.
(단테 알리기에리, Epistolae 31:1)
Quem tulit ad scaenam uentoso Gloria curruexanimat lentus spectator, sedulus inflat;
(호라티우스의 두번째 편지, 176)
Verum age et his, qui se lectori credere maluntquam spectatoris fastidia ferre superbi, curam redde breuem, si munus Apolline dignumuis complere libris et uatibus addere calcar,ut studio maiore petant Helicona uirentem.
(호라티우스의 두번째 편지, 194)
obtine eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut possis exhortari in doctrina sana et contradicentes re vincere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:3)
in quibus cum holerum iacta fuerint semina vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur inriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator adsistas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:10)
Quicum contendisti scriptor, hunc spectator subleva.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 8:4)
Intrepidus tanti sedit securus ab alto Spectator sceleris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:94)
Nunc quis ad exustam Cancro torrente Syenen Ibit, et imbrifera siccas sub Pleiade Thebas, Spectator Nili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:15)
Casus alieno pectore vincit Spectatorque docet, magnos nil posse dolores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:41)
Incustoditis et apertis, Lesbia, semper Liminibus peccas nec tua furta tegis, Et plus spectator quam te delectat adulter Nec sunt grata tibi gaudia si qua latent.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION