라틴어 문장 검색

exin cuidam rustico Romano dormienti visus est venire, qui diceret praesulem sibi non placuisse ludis, idque ab eodem iussum esse eum senatui nuntiare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 81:6)
exin filium eius esse mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 81:10)
exin candida se radiis dedit icta foras lux, et simul ex alto longe pulcherrima praepes laeva volavit avis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 156:4)
exin senatus postridie Idus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 5:13)
Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis velle, nolle pro non velle, dein etiam saepe et exin pro deinde et pro exinde dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 3:3)
nec vero Atlans sustinere caelum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore genero filia traderetur, nisi caelestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:1)
Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:1)
aptumque colori nomen habet, variis stellatus corpora guttis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:10)
atque illi stellatus iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, dives quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreverat auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:14)
Quae postquam Anchises natum per singula duxit, incenditque animum famae venientis amore, exin bella viro memorat quae deinde gerenda, Laurentisque docet populos urbemque Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:21)
Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis principio Latium et Laurentis tecta tyranni celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:1)
Exin quae mediis ingenti adnixa columnae aedibus adstabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem vociferans:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:7)
exin tende gradum Tribusque Villis Thaumastum expete, quemlibet duorum:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum29)
tuus ut mihi vultibus ignis inrubuit cineremque oculis umentibus hausi, vilis honos studiis, vix haec in munera solvo primum animum, tacitisque situm depellere curis nunc etiam labente manu nec lumine sicco ordior adclinis tumulo, quo molle quiescis iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata stellatus Latiis ingessit montibus Albam Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos odit et infaustae regnum dotale novercae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum15)
exin mille duces, foribus tum immissa superbis unda fremit volgi, procerum manus omnis et alto quis propior de rege gradus, stant ordine primi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권75)

SEARCH

MENU NAVIGATION